CLE 00703

Vltima concludens praesentis tempora uitae

Presbiter hoc positus tumulo per secla quiescit

[...]ldo superas meritis rediturus ad auras,

Gratus in officiis atque omni strenuus actu,

5

Magnanimus puroque fratrum dilectus amore,

Corporis hanc requiem meruit pro munere uitae

Commendans sanctis animam corpusque fouendum.

 

Hexameters