CLE 00701

Si mentis uirtus lucisque serenior usus

Defuncto in Chr(ist)o reuenit, non Tartara sentit

Cymeriosque lacus, meritis post fata superstis

Funeris et legem perimens terraeque sepulcris

5

Astra tenet nescitque mori sic luce relicta.

Nullis uita dolis cunctum uiolata per aeuum

Respuit illicitos probrosi criminis actos.

Insultus iuuenis nullus subrepsit in actus

Ambitio nexitque ipsam nec saeua libido.

10

Bisytes uim passa supernis indita castris.

 

Hexameters