CLE 00690

Presbyter hic positus Felix in pace quiescit,

Cuius pura fides probitas uigilantia sollers

Pontificum claro placuit sic nota Leoni,

Post labsum ut reparans uenerandi culmina Pauli

5

Huic operis tanti renouandam crederet aulam.

 

Hexameters