CLE 00686

Hic pietas, hic prisca fides, hic i[ntegra uita],

Hic labor inmensus, prudens h[ic ...]

Felix simplicitas mentis, doctri[na ...]

Floridus hau paruis magnus g[enitoribus ortus]

5

Et qui maiorum uelarit nomine [famam],

Liber sed docili laudatus per fo[ra lingua],

Vrbani primum praetoris fasc[ibus auctus].

Auxilio pos[t] hunc iudex cum [posceret ...],

Hoc lateri[s] socio creuit uica[rius urbis].

10

Mox raptus Romae regimen sus[cepit ...]

Post Ligurum in populis regum praetoria r[exit],

Consiliis iterum Romana sacraria fouit,

Publica post docuit Romani foedera iuris.

Sexaginta duos uixit bene purus in annos,

15

Occidit Hierio qui consule clauditur anno.

Floride, non aliter, uenerandus Floride perge

Caelestis per regna dei. sic uita meretur.

 

Hexameters


 EDR