CLE 00684

[Exegit u]itam florente Cinegius aeuo

[Et laetu]s sancta placidae requiescit in aula.

[Illum nu]nc Felicis habet domus alma beati,

[Dudum per lo]ngos susceptum possidet annos,

5

[Ipseque iam pl]acito laetatur in hospite Felix.

[Sic et tu]tus erit iuuenis sub iudice Christo,

[Cum tuba terri]bilis sonitu concusserit orbem

[Humanaeque ani]mae rursum in sua uasa redibunt:

[Felici merito] hic sociabitur ante tri[bunal.]

10

[Interea] in gremio Abraham [cum pace quiescit].

 

Hexameters


 EDR