CLE 00682

Quod dulcis nati, quod cara pignera praestant,

Continet hic tumulus, membra qui parua retentat.

Dolorem sine fine dedit, Felicitas isto

Clauditur infelix falso cognomine dicta.

5

Nam cui prima dies in lucem protulit annus

Quattuor, et male cum quintum sumeret ortum,

Abstulit atra dies et funere mersit acerbo.

Haec mater et genitor conscribunt carmina busto,

Quo legenti simul redeat sub corde figura

10

Et siccato saepe madescant lumina fletu.

Sic medicatur amor nec curant carmina manes.

 

Hexameters