CLE 00679

Hic iacet extinctus pri[mo sub limine uitae]

Angusto multum dilect[us tempore pupus].

Nec reor hunc lacrimis [fas esse urgere beatum],

Corporis exutus uinclis q[ui gaudet in astris]

5

Nec mala terreni sensit c[ontagia sensus].

Menses namque noue[m postquam super addidit anno]

Conpleuitq(ue) dies uitae se[x, iuit ad astra].

 

Hexameters