CLE 00661

Semper ob meritum uincis praeconia laudis

Et bona progenies quaeret tua fortia facta,

Rerum summa coros melius exercendos [d]o[c]et.

Belle quidem tua ex ordine gesta naremus:

5

Iam me uincet amor, nequeo tenere dolorem.

Laeta quidem semper Felicis nomine ducta,

Laetior ut essis iacis in pace fidelis,

Abis ut decuit Felicis pace perennem.

 

Hexameters


 EDR