CLE 00649

Eheu quos fletus retinet crudele sepulcrum.

Da lector lacrumas et duro flectere casu.

Hic est Simplicius nam funere mersus acerbo

Indole sublimis, morum grauitate colendus,

5

Praeclarus studiis, primis deceptus in annis.

Qui cum te pu[...]

Vltra annos sapiens praeceps fata inuida raptum,

De cuius spe promittens sibi plurima mater

Immeritos potius suscepit casta dolores,

10

Nec ualuere preces, quas fuderat anxia caras.

 

Hexameters