CLE 00638

Dulcis Proserii coniux Vincentia quondam

Sarcofago hoc tegitur caro condente marito.

Hanc post bis quinos sequitur Piruntia mater

Annos et aeterno iungit pia membra cubili.

 

Hexameters