CLE 00634

Haec tibi, cara, tuus conscrip[si uerba] maritus,

O dulcis coniunx, de[xtrae sola]men amissae.

Iam sine te orb[a domus mo]lesta mih[i manet, Or]cus

Et cael[ebs mihi] uita placet, [neque d]uras amab[o]

5

Funere mut[andas] tales acce[ndere] faces.

 

Hexameters