CLE 00629

Dum c[u]pidus i[u]uenis urbem uoluisse uidere,

Inde regrediens incidi febribus acris.

At pres[s]us grauiter omisi cum flore i[u]uent[a]m,

Quoniam [in]iqua meam sic fata uoca[ru]nt,

5

Intonsamque tuli [in ipso fu]nere barbam

Infelix nec potui p[e]rfer[r]e uota meorum.

[F]unere acerbo iace[o] sedibus istis,

Et misera mater abet in corde dolorem,

Cottidie fletus dat, et in pectore palmas.

 

Hexameters