CLE 00627

Vrsi tum(u)lum cernis quicumq(ue) uiator,

Quem (i)uuenem rapuit sors ultima, perlege q(uae)so.

Qui uixit quinquaginta in annis.

Heu m(i)sera Alexandria gemit decepta marito.

5

Qui est putita dulcem coniugem uiginti et sex annos. et nemo reuentos.

Alios mone: uita breuis est,

Cunctis fila parant et Parce nec parcetur ullis.

Hunc illi dismisit duo anxia natos.

Condicio talis omnem complectitur urbem.

10

Sed m(e)ritum et benefacta adiutan(t) laborq(ue) fidesq(ue)

Haecne libertum dominis fecere probatum,

Hec ne defendunt semper sociantq(ue) beatis.

Si par esse uelis, similem mihi suscipe curam.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-5: Hexameters-Other metres

vv. 6-9: Other metres-Hexameters

vv. 10-13: Hexameters