CLE 00618

Qui dolet interitum, mentem soletur amore.

Tollere mors uitam potuit, post fata superstes

Fama uiget. periit corpus, sed nomen in ore est.

Viuit laudatur legitur celebratur amatur

5

Nuntius Augusti uelox pede cursor ut aura,

Cui Latiae gentis nomen patriaeque Sabinus.

O crudele nefas, tulit hic sine crimine mortem

Damnatus, periit deceptus fraude latronum.

Nil, scelus, egisti: fama est quae nescit obire.

 

Hexameters