CLE 00611

Hoc Anulinae mei memorantur carmine Manes,

      Paruola quae uixi anno semisseq(ue)

Sed mea diuina non est itura sub umbras

Caelestis anima. mundus me sumpsit et astra,

5

Corpus habet tellus et saxum nomen inane.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

vv. 3-5: Hexameters



 EDR