CLE 00603

Dulcis [cara uiro l]atet hoc Amemone sepulcro

[Fama ultra fines p]atriae popinaria nota,

[Quam propter mul]ti Tibur celebrare solebant.

[Iam summus fragilem uit]am deus abstulit illi

5

[Aethereisque auris anim]am lux alma recepit.

[Hunc titulum feci Philotech]nus coniugi sanctae,

[Nomen enim fas est re]stare semper in aeuum.

 

Hexameters


 EDR