CLE 00587

Vltima clauserunt Parcarum stamina filo

Principii miserandi diem, quem gloria nisi

Auus adque pater puerum dedere praeclara

Militia patruoque suo iunxere fouendum,

5

Cum primum pulchra lanugine sumeret annos,

Spectantes magnum patriae columenque futurum,

Heu miseri, gloriari sibi laetamque senectam.

Crudele(m) luctum domui Rauenna remisit,

Hoc miseros titulo proprium signasse dolorem.

 

Hexameters