CLE 00576

Donata pia iusta uale, serua tuos omnes.

Coniugis absentis reditum perferre nequisti.

Ampliatus poterit tibi tristia [sacra] refer[re].

Quod potui miserandus homo me iunxi sepulcro,

5

Cara, tuo, donec mihi mea uita manebit.

Credo tibi gratum, si haec quoque Tartara norunt.

 

Hexameters