CLE 00569

Gaudia que dederat rapuit Fortuna repente

[Inq(ue) acr]es luctus conuertit uota parentum.

Nam puer hoc paruus uitaeq(ue) e limine raptus

Ginga situs tumulo est, indigni uulnera patris.

5

A dolor et gemitus illusaq(ue) uota tuorum:

Non tamen ad Manes sed caeli ad sidera pergis.

 

Hexameters