CLE 00565

O dolor, quantae lacrimae fecere sepulchrum

Iul(iae) Lucinae, que uixit carissima matri.

Flos aetatis hic iacet intus condita saxo.

O utinam possit reparari spiritus ille,

5

Vt sciret quantus dolor est.

 

vv. 1-4: Hexameters

v. 5: Other metre