CLE 00548

Hic iacet Aufidia Seuerina signo Florenti,

Bis quinos denos quae uixit annos aetatis.

Casta fide semper toru maritale dilexit

Sobria, non moecha, simplex animoque benigno,

5

Dedita coniugi soli suo, ignara alienum.

Compari dulci suae incomparabili solae

Basileus fecit, quod fieri ab illa cupiebat.

 

Hexameters