CLE 00526

Sergius ut pubes excedere coeperat annos

Sulpicius et laetante patre meliori secte parebat,

Amans Festus nomen, bone indolis, magna patris spes,

Praeditus opsequiis, pulchra probitate parentes

5

Diligere omnib(us) et iussis miro cum honore parere,

Patri si licuisset adhuc frui longius hac pietate, heu.

Set crudum indignumq(ue) nefas et triste per omnis,

Quod nondum frunitus sexdecim annos

Deperit et perdit orbatque patrem baculo destituta senecta.

10

Hunc fleuit populus pius, hunc miseri ingemuere parentes

Perculsi longo luctu tristitiaque perenni,

Cum patre misero reddentes testimonia probe uitae,

Qui sacro tumulo locauit membra dilecti

Pignoris lamentator aetatis adultae

15

Infelix Sulpicius.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-3: Other metres

v. 4: Hexameter

vv. 5-6: Other metres

v. 7: Hexameter

vv. 8-12: Other metres

vv. 13-14: Hexameters

v. 15: Other metre