CLE 00516

Vrbanilla mihi coniunx uerecundia plena hic sita est

Romae comes negotiorum socia parsimonio fulta.

Bene gestis omnibus cum in patria mecum rediret,

Au miseram Carthago mihi eripuit sociam.

5

Nulla spes uiuendi mihi sine coniuge tali:

Illa domum seruare meam, illa et consilio iuuare.

Luce priuata misera quiescit in marmore clusa.

Lucius ego coniunx hic te marmore texi.

Anc nobis sorte dedit fatu, cum luci daremur.

 

Hexameters