CLE 00512

Hic ego qui taceo, uersibus mea uita demonstro:

Lucem clara fruitus et tempora summa

Praecilius Cirtensi lare argentariam exhibui artem.

Fides in me mira fuit semper et ueritas omnis.

5

Omnibus communis ego cui non misertus? ubique,

Risus, luxuria semper fruitus cum caris amicis.

Talem post obitum dominae Valeriae non inueni pudicae

Vitam; cum potui, gratam habui cum coniuge sanctam.

Natales honeste meos centum celebraui felices,

10

At uenit postrema dies, ut spiritus inania membra reliquat.

Titulos quos legis, uiuus mee morti paraui,

Vt uoluit Fortuna; numquam me deseruit ipsa.

Sequimini tales, hic uos expecto, uenitae.

 

v. 1: Hexameter

v. 2: Other metre

vv. 3-8: Hexameters

vv. 9-10: Other metres

vv. 11-13: Hexameters