CLE 00502

[Hospes] ad hoc tumulum dum perlegis [acta res]iste,

Aspice quam indi[gne sit data] uita mihi.

XII ego [annoru]m uixi dulcissimae matri,

[Cui liqui fletu]m fato cito raptus iniquo,

5

[Cum Ianua]rias celebrarem forte kal(endas),

[Dum ducunt m]ater et germana soror [ueneratum]

[In]ter festa sacri templa [et comi]tantur amici.

[Manes infer]ni, si quid mea carmina [possunt],

[Parcite quaeso meis, or]o precorque rogo,

10

[Mater et ad s]uperos uiuas mul[tosque per annos]

S]is felix s[emper ...]

 

Hexameters