CLE 00501

Hisce locis Flori requiescunt ossa sepulta,

Aetatis primae, miserando funere rapto

Ditis ad infernas sedes lucosque piorum,

Quem docta studiis ornarat diua Thalia,

5

Qui prope uicenos bis iam suppleuerat annos,

Ni Lachesis breuia rupisset stamina fuso.

Pro dolor, ut nulli decreta rumpere fas est

Parcarum diua durosque euadere casus.

 

Hexameters