CLE 00498

Haec tenet exanimam [tellus natalis, in alta]

Quae nupsit Roma, morbi [sed fraudibus atri]

Post annos ueniens uisum La[ris arua paterni]

Incidit infelix pregnax sa[luamque puellam]

5

Enixa est misera acerbaq(ue) [decidit ipsa]

Lugentesque suos miseros [cum prole reliquit]

Et tulit Elysium uiginti e[t quattuor annis].

 

Hexameters