CLE 00496

Hic iaceo infelix Zmyrna puella tenebris,

Quae annos aetatis agens sex et dece mensib(us) octo

Amisi lucem. anima mea rapuerunt fata iniqua.

Castior ut probior seruatior ulla marito?

5

Te precor, hoc qui releges, si pietas habet ulla locum,

Sic simile titulum natis non scribere possis,

Discedens dic: Zmyrna uale. iterum te repetem(us) in anno.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-7: Hexameters-Other metres