CLE 00495

Hoc iacet in tumulo secura Glyconis honesto.

Dulcis nomine erat, anima quoque dulcior usque,

Que nucquam tetricos egit sibi lucis honores

Set magi lasciuos suabes Bacchoq(ue) madere,

5

Simplicitate sequi cantus mollesq(ue) coronas.

Lusibus ipsa suis generabat saepe et amore

Dulce sibi natisque suis quos pube reliquit,

Castorea fratris sub imagine quos generauit.

Digna quidem frui perpetua de luce benigna,

10

      Set celerat quo nos fata benigna uocant.

 

vv. 1-8: Hexameters

vv. 9-10: Elegiac couplet



 EDR