CLE 00487

Hic iam nunc situs est quondam praestantius ille

Omnib(us) in terris fama uitaque probatus.

Hic fuit ad superos felix, quo non felicior alter

Aut fuit aut uixit, simplex bonus atque beatus.

5

Numquam tristis erat, laetus gaudebat ubique,

Nec senib(us) similis mortem cupiebat obire,

Set timuit mortem nec se mori posse putabat.

Hunc coniunx posuit terrae et sua tristia fleuit

Vulnera, quae sic sit caro uiduata marito.

 

Hexameters


 EDR