CLE 00485

Scribi in titulo uersuculos uolo quinque decenter.

Valerius Auitus hoc scripsi Conimbrica natus.

Mors subito eripuit.

Vixi ter denos annos sine crimine uitae.

5

Viuite uicturi, moneo: mors omnibus instat.

 

vv. 1-2: Hexameters

v. 3: Other metre

vv. 4-5: Hexameters