CLE 00484

Dum sum Vitalis et uiuo, ego feci sepulcrhum

Adque meos uersus, dum transseo, perlego et ipse.

Diploma circaui totam regione pedestrem

Et canibus prendi lepores et denique uulpes.

5

Postea potiones calicis perduxi libenter,

Multa iuuentutis feci, quia sum moriturus.

Quisque sapis iuuenis, uiuo tibi pone sepulcrhum.

 

Hexameters