CLE 00480

Hic situs est Varius cognomine Frontonianus,

Quem coniunx lepida posuit Cornelia Galla.

Dulcia restituens ueteris solacia uitae

Marmoreos uultus statuit, oculos animumque

5

Longius ut cara posset saturare figura.

Hoc solamen erit uisus. nam pignus amoris

Pectore contegitur memor[i] dulcedine mentis

Nec poterit facili labium obliuione perire,

Set dum uita manet, toto est in corde maritus.

10

Nec mir(um), quoniam tales quae femina mores

 

Hexameters