CLE 00476

Hic sita est Paterna post annos VIIII et XX,

Sanctae casta fide, post pignora certa:

Gnatum memoriae statuit haec prima cubile.

Coniugis obsequio meruit in munere functae sepulcrum

5

Dignum pro meritis a coniuge amante

Perciperet titulum suo nomine testans.

Me Germana creat tellus miseram quam nunc hic Fabia terra tegit.

Nunc rogo, si colitis manes, cuncti meo nomini tantum

Terra leue optetis. uobis nunc di fortuna(m) beatam

10

Et semper ho(no)ratam praestent suo numine sancto libentes,

Ex qua possitis obiti bene linquere natos

 

Hexameters