CLE 00475

Perlege cuncta precor, cultor, pietate parentis

Cum simul et matre, quod nobis inane sepulchrum

Fecerunt, quanto in munere positum uides.

Quod si fata mihi dedissent luce uidere,

5

Ista prius ipsis facerem, non ut poscere mun[us],

Munus inane quidem. terra nunc diuidit ista

Corpora nostra nimis grauiter parua aduers[us] uota parentum.

Quod peto, si colitis Mane[s], cuncti meo nomini semper

Hac mihi terr[a] leue optetis. uobis dii fortuna beata

10

Et semper honoratam praestent suo numin[e] sancto,

Ex qua possitis obiti bene linquere n[atos.]

 

vv. 1-6: Hexameters

vv. 7-9: Other metres

vv. 10-11: Hexameters