CLE 00474

Respice praeteriens, uiator, consobrini pietate parata:

Cum lacrimis statui, quanto in munere posto uidetis.

Pannonia terra creat, tumulat Italia tellus.

Ann(is) XXVI, ut sibi castris honorem acquireret ipse,

5

Dolori ma[g]no substentauit tempore longo.

Postea cum sperans dolorem effugisse nefandam,

Ante diem meritum hunc demersit at Styga Pluton.

Quotsi fata eo sinuissent luce uidere,

Ista prius triste munus posui dolore repletus,

10

Munus inane quidem. terra nunc diuidit ista

Ossua sub titulo potius. tu opta, uiator,

Cum pietate tua ipso terra leue, nobis fortuna beata,

Ex qua tu possis obitus bene linquere nato.

 

vv. 1-5: Other metres

vv. 6-11: Hexameters

v. 12: Other metre

v. 13: Hexameter



 EDR