CLE 00473

Raptus ego superis patribusque ablatus inique,

Cum frui debueram aetate florida luce,

His requiesco locis, uitam cui fata negarunt.

Praecipitem memet superi mersere sub aulas

5

Ac tumulo clusere graui.

Vsus et arsque mihi fuerat studioso corde reperta,

Maxima quadripedum cura, studia quoque plura fuerunt.

Ingenio semper plenus, probitate beatus,

Vt quandoq(ue) simul patribus finito lumine uitae

10

Manibus his quieti pariter sociauimur una.

Quisque legis, doleas. deuites talia fata.

 

vv. 1-4: Hexameters

vv. 5-6: Other metres

vv. 7-10: Other metres-Hexameters

v. 11: Hexameter



 EDR