CLE 00472

Hic situs est iuuenis, primo qui flore iuuentae

Impauidus Martis dumq(ue) au[den]s iret in hostis,

Inuida Parcarum semper sic prona uoluntas

Oppressit. memorande iaces, Ianuari, sepulcro,

5

Sic felix, quot humo te mater miseranda recondit.

 

Hexameters