CLE 00466

Respice praeteriens, oro, titulumq(ue) dolebis,

Quam praemature nimium sim mortis adeptus.

Triginta annorum rapta est mihi lux gratissima uitae

Et de gente mea solus sine paruulo uixi.

5

Quem mater miserum fleuit, quod pietatis honore relicta est.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-5: Hexameters-Other metres