CLE 00463

Hic situs ille ego sum merulator Publius ipse,

Quod uocitatus eram Baebius cognomine patris.

Roma mihi patria, nomen meu Primus in aeuum.

Hos uersus fraterque soror tumuloque dicarunt,

5

Qui pietate sua merito laudem posuere.

 

Hexameters