CLE 00460

Hanc sedem longo placuit sacrare labori,

Hanc requiem, fessos tandem qua conderet artus

Vlpius emeritis longaeui muneris annis.

Ipse suo curam titulo dedit, ipse sepulcri

5

Arbiter hospitium membris fatoque parauit.

 

Hexameters