CLE 00456

O quam dura tibi, [pig]uit, Fortuna, fateri,

[Q]uae te tam teneris annis sub Tartara misit.

Denos uix passa est annos te cernere lucem.

[Qu]od si longa magis duxissent fila sorores,

5

Aequius is[te l]apis complecteret ossa paterna.

 

Hexameters