CLE 00454

Littera qui nosti, lege casum et d[ole puellae].

Multi sarcophagum dicunt quod cons[umit artus],

Set conclusa decens apibus domus ista [uocanda est].

O nefas indignum, iacet hic praecla[ra puella],

5

Hoc plus quam dolor est, rapta est specios[a puella].

Peruixit uirgo; ubi iam matura placebat,

Nuptias indixit, gaudebant uota parentes.

 

Hexameters