CLE 00447

Bis binos uix dum compleuerat annos

Et nimium lato citius depulsus in antrost

Nec licuit lumen fato superare parentes.

Venit iniqua dies et acerbae terminis hora,

5

Vt titulum miseri lacrimis impleret acerbis.

Viuite felices superi quorum fortuna beatast.

 

v. 1: Other metre

vv. 2-6: Hexameters