CLE 00445

Hic sita est infans patri per saecula flenda,

Quam raptam assiduae mater maerore requirit,

Grata blandit[iis...] unaque

Quales quisque sibi cupiat producere natos.

5

Hanc annus decimus priuauit munere lucis.

Casum quisque legat, fato male dicat iniquo.

 

Hexameters