CLE 00443

Quisquis ades celeri gressu, precor, ito uiator,

Ito procul et linque nefas, tibi dico, uiator:

Parce oculis nec nostra uelis cognoscere fata,

Sanguinea palla quae texit prodiga Clotho

5

Et fauit rupisse suas quoque fila sorores

Luctifica properante manu. iam siste uiator,

Ne tibi sim penitus quaerenti causa doloris:

Sede sub hac parua titulo paruoque tenetur

Parua [ani]ma, dolor immensus crudileque [fu]nus

10

Orbatusque parens geminus, spes dura trienni

Diraque sors leti. placet hoc, Fortuna, sepulchrum?

 

Hexameters


 EDR