CLE 00440

Heu simul hic nata et genetrix functaeq(ue) sitaeq(ue)

Ac tris pro multis orbant matremq(ue) uirumq(ue)

Et soceros et auos patresq(ue) duos patruumq(ue),

Germanis quoniam materq(ue) et filia nuptae.

5

Verum filia cum parua praerepta puella

Functa die quo nupta, sed annis nupta duobus.

 

Hexameters