CLE 00430

Hic iacet exanimum dilectae corpus alumnae,

Quam Parcae insontem merserunt funere acerbo

(Nondum etenim uitae decimum compleuerat annum)

Et mihi crudeles tristem fecere senectam.

5

Namque ego te semper, mea alumna Asiatica, quaeram

Assidueque tuos uultus fingam mihi maerens

Et solamen erit quod te iam iamque uidebo,

Cum uita functus iungar tis umbra figuris.

 

Hexameters