CLE 00429

Quis quis es, en hospes quaeso lege (seic bene uiuas)

Quae fuerim quoue in spatio mors me inuida traxit.

Vixi ego bis denos annos tres atque seimitum.

Coniugis obsequio semper placuisse iuuabat.

5

Fatorum cursum properans me orbauit ab illo,

Seic tamen ut pignus dederim pro corpore corpus.

Filius est nobeis natus, quem Iuppiter altus

Diligat et natos iubeat generare futuros.

Tu qui legeisti, ne sit graue dicere, quaeso,

10

Crispinae ut nullum terrae sit pondus grauatum.

 

Hexameters