CLE 00424

Salue care mihi coniunx, dilecta propago,

Condite perpetuis tumulis, sine lucis hiatu

Defleo te, puto, nec satis est decerpere crinis.

Nunc neque te uideo nec amor satiatur amantis.

5

Deflent et gemini genitoris imagine capti

Et coniunx misera finem deposco dolori.

 

Hexameters